monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 6 > Psalmi, 85 > bsbClm6224.411 > sectio 12 > sectio 11 > sectio 2 > sectio > Isaias, 53 > sectio 8 > sectio 48 > csg457.103 > sectio 6 > sectio 5 > csg51.133 > sectio 14 > sectio 12 > csg458.119 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.1a.37 > 9
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

54 Fortasse tamen aliquis diceret hoc exemplum non posse ad proprietatem sancti Spiritus derivari, nisi alio loco etiam Petrus apostolus nos docuisset peccatis nostris etiam Spiritum posse tentari, sic enim habes ad Ananiae coniugem dictum: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini [Act. V, 9]? Etenim Domini Spiritus ipse est Dei Spiritus; quia unus sanctus est Spiritus, ut etiam Paulus apostolus docuit dicens: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius [Rom. VIII, 9]. Praemisit Spiritum Dei, et statim subdidit eumdem esse Spiritum Christi. Et cum dixisset de Spiritu, ut intelligeremus quia ubi Spiritus sanctus, ibi Christus est, addidit: Si autem Christus in vobis [Ibid., 10].
55 Deinde quomodo hic intelligimus quia ubi Spiritus, ibi et Christus; ita etiam alibi ostendit quia ubi Christus, ibi etiam Spiritus sanctus sit. Nam cum dixisset: Numquid experimentum eius quaeritis, qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]; alibi ait: Puto enim et ego Spiritum Dei csg102.169 habeo [I Cor. VII, 40]. Inseparabilis ergo est unitas, quia ubi aut Pater, aut Christus, aut Spiritus, Scriptura testificante, signatur; ibi omnis plenitudo est Trinitatis.
56 [Alias cap. X] Sed csg98.134 et ipse Petrus in eo, quod proposuimus, exemplo praemisit Spiritum sanctum, et postea dixit Spiritum Domini; sic enim habes: Anania, cur implevit Satanas cor tuum ad mentiendum Spiritui sancto, ut fraudem faceres de pretio agri? Ita nonne manens tibi manebat, et venditus in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hoc scelus? Non es hominibus mentitus, sed Deo [Act. V, 3 et seq.]. Et subter ad eius uxorem ait: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini [Ibid., 9]?
57 Primum intelligimus quia Spiritum sanctum Spiritum Domini dixit. Deinde cum praemiserit Spiritum sanctum, et addiderit: Non es hominibus mentitus, sed Deo; necesse est in Spiritu sancto aut unitatem divinitatis intelligas; quoniam cum Spiritus tentatur, Deus fallitur: aut si unitatem divinitatis conaris excludere, secundum Scripturae verba ipse utique [Omnes edit. ac mss. aliquot, Spiritum Domini credis: melius reliqui mss., Spiritum Deum credis. Nam haec clausa respondet inferiori illi, aut divinitatem sancti Spiritus confitere; cum utrobique colligatur contra haereticos, si divinitatis unitatem in tribus personis confiteri noluerint, eos saltem coactum iri, ut Spiritus sancti non inficientur divinitatem.] Spiritum Deum credis.
58 Si enim et de Spiritu expressum intelligimus et de Patre, in Deo utique csg102.170 Patre et Spiritu sancto veritatis et scientiae advertimus unitatem; quia similiter a sancto Spiritu sicut a Deo Patre mendacium deprehenditur. Quod si utrumque de Spiritu accipimus, cur quod legis, perfide, negare conaris? Aut igitur unitatem divinitatis [Edit. Rom. sola, Patris et Filii in Spiritu sancto. Consequenter autem eadem Rom. cum ant. edit. et mss. nonnullis, aut divinitatem sancti Spiritus in Patre et Filio confitere. At mss. plures potioresque non agnoscunt, in Patre et Filio.] Patris et Filii et Spiritus sancti, aut divinitatem sancti Spiritus confitere. Utrum dixeris, in Deo utrumque dixisti; quia et unitas divinitatem astruit, et divinitas unitatem.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik